- MOERSPERGIA Familia
- MOERSPERGIA Familiainter Germaniae illustres, cuius a castro Moersperg sive Maurimont, non procul Pfiretis in Alsatia sito, cognominatae mentio iam saeculô XI. reperitur: sed in deductionis serie Auctores variant. Superiori saeculô, divortium linearum factum est, cum Caspar, Baro de Moersperg et Beffort, duos filios genuisset, Ioh. Iacobum et Iohannem; quorum huius linea in Stiria terminata est: Illius posteritas durat adhuc in Thuringia, in Ludovico Frederico Comite Moersbergio, et sorore eius Sophia Dorothea Comite Schwartzenburgica, quorum Progenitores isti fuêre. Petrus Liber Baro de Moersberg et Bessort, pater fuit ex Margaretha de Ratsamhausen Lib. Baron. de Kingesheim, Caspari Lib. Baronis de Moersperg, qui genuit ex Helena Truchsessia de Sonnenberg. Ioh. Iacobum, maritum Margaretae Furstenbergiae (Wolfgangô Comite qui obiit A. C. 1510. genitae) et ex ea patrem Ioh. Iacobi quô, et Annâ Barone de Fridingen, natus Hieronymus decessit, A. C. 1641. Huius, ex Maria de Heydeck, fil. Georgius Liber Baro de Moersberg, iunxit sibi Dorotheam Gleichensem (Walrabi seu Volrathi Comitis Gleichensis filiam) atque ex ea suscepit Ludovicum Fridericum et Sopniam Dorotheam (uxorem Christiani guntheri Comitis de Schwartzenburg in Arnstdt) Comites de Moersperg, etc. defuncuts..... Vide Phil. Iac. Spenerum Theatr. Nobilit. Europ. Part. 2. p. 111. et in Indice.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.